viernes, 11 de abril de 2014

OFICIO PARVO DE LOS SIETE DOLORES DE LA BIENAVENTURADA VIRGEN MARÍA

Tomado del libro "Cœléste Palmétum", escrito por el Padre Wilhem Nakateni SJ; y de los manuales de oración de los Siervos de María.
     
OFFÍCIUM PARVUM DE SEPTEM DOLÓRIBUS BEATA VIRGO MARÍA
      
AD MATUTÍNUM (Maitines, antes de 06:00h)
Primus Dolor: Ex Simeónis vaticínio. (Luc. 2, 33-35)
   
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
    
AVE MARÍA
Ave María, gratia plena, Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc, et in hóra mortis nostræ. Amen.
   
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
   
Ave, dulcis Mater Christi,
Quæ cor tuum gládio
Transfigéndum audis, tristi
Senis vaticínio:
Tanti memor fac dolóris,
Mihi sis præsídio,
Ut post vallem hanc mœróris,
Cœli reddar gáudio.
   
Antiphona: Cui comparábo te? Vel cui assimilábo te, filia Jerúsalem? Cui exæquábo te, et consolábor Virgo, filia Sion? Magna est enim velut mare contrítio tua. (Lam. 2, 13)
   
V. Tuam ipsius ánimam dóloris gládius pertransívit:
R. Ut relevéntur ex multis córdibus cogitatiónes. (Luc. 2, 35)
   
Orémus
Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine Jesu Christe, nunc et in hóra mortis nostræ apud tuam cleméntiam Beáta Virgo María Mater tua, cujus sacratíssimam ánimam in hóra tuæ Passiónis dolóris gládius pertransívit. Per te, Jesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas per omnia sǽcula sæculórum. Amen.
  
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
     
AD PRIMAM (A la primera hora, 07:00h)
Secúndus Dolor: Ex fuga in Ægyptum. (Mt. 2, 13-15)
    
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AVE MARÍA
Ave María, gratia plena, Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc, et in hóra mortis nostræ. Amen.
       
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
    
Ave, dulcis Mater Christi,
Quæ præ Regis fúria
Sæviénte, corde tristi,
Fugis exsul pátria:
O Regína beatórum,
Nostri spes exsílii,
Fac infráctus vi malórum
Fiam consórs Fílii.
  
Antiphona: Vide, Dómine, quóniam tríbulor: conturbátus est venter meus: subvérsum est cor meum in memetípsa; quóniam amaritúdine plena sum: foris intérfecit gládius, et domi mors símilis est. (Lam. 1, 20)
  
V. Dómine, ante te omne desidérium meum.
R. Et gémitus meus a te non est abscónditus. (Ps. 37, 10)   
   
Orémus
Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine Jesu Christe, nunc et in hóra mortis nostræ apud tuam cleméntiam Beáta Virgo María Mater tua, cujus sacratíssimam ánimam in hóra tuæ Passiónis dolóris gládius pertransívit. Per te, Jesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas per omnia sǽcula sæculórum. Amen.
  
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AD TERTIAM (A la hora tercia, 09:00h)
Tértius Dolor: Ex amísso duodénni Fílio. (Luc. 2, 41-52)
   
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AVE MARÍA
Ave María, gratia plena, Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc, et in hóra mortis nostræ. Amen.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
   
Ave, dulcis Mater Christi,
Natum lugens ínclytum:
O quám tristis quæsivísti
Tríduo jam pérditum!
Hujus memor o dolóris,
Christum fac invéniam;
Et invéntum per amóris
Néxum semper téneam.
   
Antiphona: Ploráns plorávit in nocte, et láchrimæ ejus in maxíllis ejus, non est qui consóletur eam ex ómnibus charis ejus. (Lam. 1, 2)
  
V. Pósuisti me desolátam.
R. Tota die mœróre conféctam. (Lam. 1, 13)
   
Orémus
Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine Jesu Christe, nunc et in hóra mortis nostræ apud tuam cleméntiam Beáta Virgo María Mater tua, cujus sacratíssimam ánimam in hóra tuæ Passiónis dolóris gládius pertransívit. Per te, Jesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas per omnia sǽcula sæculórum. Amen.
  
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AD SEXTAM (Al medio día, 12:00h)
Quartus Dolor: ex captivitáte, flagellatióne et bajulatióne Crucis Christi. (Luc. 26, 32)
                 
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AVE MARÍA
Ave María, gratia plena, Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc, et in hóra mortis nostræ. Amen.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
   
Ave, dulcis Mater Christi,
Quæ diléctum Fílium
Capi, cœpi, flens vidísti,
Mánibus crudélium:
O per pœnas Patiéntis,
Nobis fit impunítas:
Per amórem Condoléntis
Matris crescat cháritas!
  
Antiphona: Vide, Dómine, afflictiónem meam; quóniam eréctus est inimícus. Manum suam misit hostis ad ómnia desiderábilia mea. (Lam. 1, 9-10)
   
V. Quis dabit cápiti meo áquam, et óculis meis fontem lacrimárum!
R. Et plorábo die ac nocte. (Jer. 9, 1)
   
Orémus
Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine Jesu Christe, nunc et in hóra mortis nostræ apud tuam cleméntiam Beáta Virgo María Mater tua, cujus sacratíssimam ánimam in hóra tuæ Passiónis dolóris gládius pertransívit. Per te, Jesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas per omnia sǽcula sæculórum. Amen.
  
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AD NONAM (A la hora nona, 15:00h)
Quintus Dolor: ex Crucifixióne. (Jn. 19, 25-30)
        
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AVE MARÍA
Ave María, gratia plena, Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc, et in hóra mortis nostræ. Amen.
  
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
  
Ave, dulcis Mater Christi,
Quæ sub Crucis árbore
Gemens, Natum morte tristi,
Vides, heu! succúmbere.
O per ensem hunc dolóris
Qui tunc scidit ánimam
Fac me firmet vis amóris
Mortis ad victóriam.
 
Antiphona: O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte, si est dolor, sicut dolor meus. (Lam. 1,12)
   
V. Plausérunt super te mánibus omnes transeúntes per viam.
R. Sibi lavérunt et movérunt caput suum super fíliam Jerúsalem. (Lam. 2, 15)
   
Orémus
Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine Jesu Christe, nunc et in hóra mortis nostræ apud tuam cleméntiam Beáta Virgo María Mater tua, cujus sacratíssimam ánimam in hóra tuæ Passiónis dolóris gládius pertransívit. Per te, Jesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas per omnia sǽcula sæculórum. Amen.
  
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AD VÉSPERAS (Vísperas, 18:00h)
Sextus Dolor: ex Córporis e Cruce sublatióne. (Jn. 19, 31-37) 
        
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AVE MARÍA
Ave María, gratia plena, Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc, et in hóra mortis nostræ. Amen.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
    
Ave, dulcis Mater Christi,
Quæ de Cruce mórtuum
Ulnis natum suscepísti,
Madens unda flétuum
Eja præstet vis dolóris,
Mater plena grátiæ,
Ut suprémis server horis
Grémio cleméntiæ.
  
Antiphona: Ne vocétis me Noémi (id est púlchram), sed vocáte me María (id est amáram), quia amaritúdine valde me replévit Omnípotens. (Ruth, 1, 20)
  
V. Fascículus myrrhæ diléctus meus mihi.
R. Inter úbera mea commorábitur. (Cant. 1, 12)   
   
Orémus
Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine Jesu Christe, nunc et in hóra mortis nostræ apud tuam cleméntiam Beáta Virgo María Mater tua, cujus sacratíssimam ánimam in hóra tuæ Passiónis dolóris gládius pertransívit. Per te, Jesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas per omnia sǽcula sæculórum. Amen.
  
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
       
AD COMPLETÓRIUM (Completas, 21:00h)
Séptimus Dolor: Ex Sepultura. (Jn. 19,38-42)
          
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
    
AVE MARÍA
Ave María, gratia plena, Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc, et in hóra mortis nostræ. Amen.
   
V. Convérte nos Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
  
Ave, dulcis Mater Christi,
Quæ sepúlchro cónditum
Plangis Natum, heu quam tristi
Mente volvens óbitum!
In virtúte tot dolórum
Quos tulísti fórtiter,
Omnem contra vim malórum,
Stare nos viríliter:
Demum sorte beatórum
Fac gaudére júgiter.
  
Antiphona: Idcirco ego plórans, et óculus meus dedúcens áquas: quia longe fáctus est a me consolátor convértens ánimam meam. (Lam. 1, 16)
  
V. Defecérunt præ lácrimis óculi mei.
R. Conturbáta sunt víscera mea. (Lam. 2, 11)
    
Orémus
Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine Jesu Christe, nunc et in hóra mortis nostræ apud tuam cleméntiam Beáta Virgo María Mater tua, cujus sacratíssimam ánimam in hóra tuæ Passiónis dolóris gládius pertransívit. Per te, Jesu Christe, Salvator mundi, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas per omnia sǽcula sæculórum. Amen.
  
Commendátio (Encomienda del alma, después de las Completas)
Has Horas canónicas cum devotióne,
Tibi, Virgo, recólo pia ratióne;
Ut matérni péctoris ex compassióne,
Mihi sis auxílio mortis in agóne.
Amen.
     
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Preferiblemente, los comentarios (y sus respuestas) deben guardar relación al contenido del artículo. De otro modo, su publicación dependerá de la pertinencia del contenido. La blasfemia está prohibida.