domingo, 14 de septiembre de 2014

LAS SIETE HORAS DE LA SANTA CRUZ DE NUESTRO SEÑOR JESUCRISTO

Atado fue Jesús en Maitines, vilipendiado en Prima,
Condenado a muerte en la hora Tercia,
Clavado en la Cruz en la Sexta,
A la hora Nona Su sagrado Costado fue traspasado,
Le bajan de la Cruz en las Vísperas,
Y colocado en el sepulcro a las Completas.
Por ello propone su Iglesia de ahora en adelante
Observar estas siete horas para siempre.
     
Oficio compuesto a partir del himno escrito por Egidio Romano, O.S.A., Arzobispo de Bourges (Francia) y discípulo del angélico doctor Santo Tomás de Aquino. El Papa Juan XXII otorgó un año de indulgencia a quienes devotamente lo recen.
  
SEPTEM HORÆ SANCTÆ CRUCIS DÓMINE NOSTRUM JESU CHRISTI
  
AD MATUTINUM (Maitines, antes de 06:00h)
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
  
V. Per sígnum crucis, de inimícis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
       
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
   
Patris sapiéntia, véritas divína,
Deus homo captus est hora matutína:
A notis discípulis cito derelíctus:
A Judǽis tráditus, vénditus, et afflíctus.
  
Antiphona: O Crux venerábilis, quæ salútem attulísti míseris, quibus te efféram præcóniis? Quóniam vitam nobis cœ́litum præparásti.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe, fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meæ: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiæ tuæ pacem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempitérnam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD PRIMAM (A la primera hora, 07:00h)
  
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Per sígnum crucis, de inimícis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
   
Hora prima Dóminum ducunt ad Pilátum,
A falsis téstibus multum accusátum,
Coláphis percútiunt mánibus ligátum,
Vultum Dei cónspuunt lumen cœli gratum.
  
Antiphona: O crucis victória, et admirábile signum, in cœlésti cúria fac nos captáre triúmphum.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe, fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meæ: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiæ tuæ pacem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempitérnam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD TERTIAM (A la hora tercia, 09:00h)
  
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Per sígnum crucis, de inimícis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
   
Crucifíge clámitant hora tertiárum:
Illúsus indúitur veste purpurárum:
Caput ejus púngitur coróna spinárum.
Crucem portat húmeris ad locum pœnárum.
  
Antiphona: Funéstæ mortis damnátur supplícium, dum Christus in cruce nostra destrúxit víncula críminum.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe, fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meæ: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiæ tuæ pacem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempitérnam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD SEXTAM (Al medio día, 12:00h)
  
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Per sígnum crucis, de inimícis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
   
Hora sexta Jesus est cruci conclavátus,
Et est cum latrónibus pendens deputátus:
Præ torméntis sítiens felle saturátus,
Agnus crímen diluéns sic ludificátus.
  
Antiphona: Per lígnum servi facti sumus, et per sanctam Crucem liberáti sumus: fructus árboris sedúxit nos, fílius Dei redémit nos.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe, fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meæ: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiæ tuæ pacem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempitérnam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD NONAM (A la hora nona, 15:00h)
  
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Per sígnum crucis, de inimícis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
   
Hora nona Dóminus Jesus expirávit:
Eli clamans, spíritum Patri comméndavit:
Latus ejus láncea miles perforávit.
Terra tunc contrémuit, et sol obscurávit.
  
Antiphona: O magnum pietátis opus! Mors mórtua tunc est, in ligno quando mórtua vita fuit.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe, fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meæ: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiæ tuæ pacem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempitérnam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD VÉSPERAS (Vísperas, 18:00h)
  
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
      
V. Per sígnum crucis, de inimícis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
   
De cruce depónitur hora vespertína.
Fortitúdo látuit in mente divína.
Talem mortem súbiit vítæ medicína:
Heu! Córona glóriæ jácuit supína.
  
Antiphona: O Crux benedícta, quæ sola fuísti digna portáre taléntum mundi: dulce lígnum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera: super ómnia ligna cedrórum, tu sola excélsior: in qua mundi salus pepéndit, in qua Christus triumphávit, et mors mortem superávit in ætérnum.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe, fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meæ: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiæ tuæ pacem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempitérnam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
AD COMPLETÓRIUM (Completas, 21:00h)
  
 In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
          
V. Per sígnum crucis, de inimícis nostris.
R. Líbera nos, Deus noster.
   
V. Convérte nos Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis
   
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
   
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Desde la Septuagésima hasta la Pascua, en lugar del Allelúja, decir: Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
  
Hora completórii datur sepultúræ
Corpus Christi nóbile, spes vitæ futúræ
Condítur arómate: compléntur scriptúræ:
Jugi fit memóriæ mors hæc mihi curæ.
  
Antiphona: Salvator mundi salva nos, qui per Crucem et Sánguinem tuum redemísti nos, auxiliáre nobis, te deprecámur Deus noster.
    
V. Adorámus te Christe, et benedícimus tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemísti múndum.
  
Orémus:
Dómine Jesu Christe, fili Dei vivi, pone passiónem, crucem, et mortem tuam inter judícium tuum et ánimam meam, nunc, et in hora mortis meæ: et mihi largíri dignéris grátiam et misericórdiam: vivis et defúnctis réquiem et véniam: Ecclésiæ tuæ pacem et concórdiam, et nobis peccatóribus vitam et glóriam sempitérnam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
Commendátio (Encomienda del alma, después de las Completas)
Has horas canónicas cum devotióne,
Tibi, Christe, recólo pia ratióne:
Ut qui pro me passus es amóris ardóre,
Sis mihi solátium, mortis in agóne.
Amen.
   
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Preferiblemente, los comentarios (y sus respuestas) deben guardar relación al contenido del artículo. De otro modo, su publicación dependerá de la pertinencia del contenido. La blasfemia está prohibida.