jueves, 30 de abril de 2015

ORACION DE SAN AMBROSIO DE MILÁN PARA ANTES DE LA MISA

   
ORÁTIO SANCTI AMBRÓSII EPÍSCOPI ANTE MISSAM
  
DIE DOMINICA (Domingo)
Summe Sacérdos et vere Póntifex, Jesu Christe, qui te obtulísti Deo Patri hóstiam puram et immaculátam in ara Crucis pro nobis míseris et peccatóribus, et qui dedísti nobis Carnem tuam ad manducándum et Sánguinem tuum ad bibéndum, et posuísti mystérium istud in virtúte Spíritus Sancti tui, dicens: “Hæc quotiescúmque fecéritis, in mei memóriam faciétis”: rogo per eúmdem Sánguinem tuum, magnum salútis nostræ prétium, rogo per hanc miram et ineffábilem caritátem, qua nos míseros et indígnos sic amáre dignátus es, ut laváres nos a peccátis nostris in Sánguine tuo.
   
[Sacerdos dixit: Doce me servum tuum indígnum, quem inter cétera dona tua étiam ad offícium sacerdotále vocáre dignátus es, nullis meis méritis, sed sola dignatióne misericórdiæ tuæ;] doce me, quǽso, per Spíritum Sanctum tuum, tantum tractáre mystérium ea reveréntia et honóre, ea devotióne et timóre, quibus opórtet et decet. Fac me per grátiam tuam semper illud de tanto mystério crédere et intellígere, sentíre et fírmiter tenére, dícere et cogitáre quod tibi placet et éxpedit ánimæ meæ. Intret Spíritus tuus bonus in cor meum, qui sonet ibi sine sono, et sine strépitu verbórum loquátur omnem veritátem. Profúnda quippe sunt nimis, et sacro tecta velámine. Propter magnam cleméntiam tuam concéde mihi Missárum sollémnia mundo corde et pura mente celebráre [si fuerit laicus, vel minister, dicat: assístere].
   
Líbera cor meum ab immúndis et nefándis, vanis et nóxiis cogitatiónibus. Muni me beatórum Angelórum pia et fida custódia ac tutéla fortíssima, ut hostes ómnium bonórum confúsi discédant. Per virtútem tanti mystérii, et per manum sancti Ángeli tui, repélle a me et a cunctis servis tuis duríssimum spíritum supérbiæ et cenodóxiæ, invídiæ et blasphémiæ, fornicatiónis et immundítiæ, dubietátis, et diffidéntiæ. Confundántur qui nos persequúntur, péreant illi qui nos pérdere festínant.
  
FERIA SECUNDA (Lunes)
Rex vírginum et amátor castitátis et integritatis, cœlésti rore benedictiónis tuæ exstíngue in córpore meo fómitem ardéntis libídinis, ut máneat in me tenor castitátis córporis et ánimæ. Mortífica in membris meis carnis stímulos omnésque libidinósas commotiónes, et da mihi veram et perpétuam castitátem, cum céteris donis tuis, quæ tibi placent in veritáte: ut sacrifícium láudis casto córpore, et mundo corde váleam tibi offérre.
   
Quanta enim cordis contritióne, et lacrimárum fonte, quanta reveréntia et tremóre, quanta córporis castitáte et ánimæ puritáte istud divínum et cœléste sacrifícium est celebrándum, ubi Caro tua in veritáte súmitur, ubi Sanguis tuus in veritáte bíbitur, ubi ima summis, terréna divínis jungúntur, ubi adest sanctórum Angelórum præséntia, ubi tu es Sacrifícium et Sacérdos mirabíliter et ineffabíliter constitútus!
  
FERIA TERTIA (Martes)
Quis digne hoc sacrifícium celebráre [si fuerit laicus, vel minister, dicat: assístere] póterit, nisi tu, Deus omnípotens, offeréntem féceris dignum? Scio, Dómine, et vere scio, et idípsum pietáti tuæ confíteor, quia non sum dignus accédere ad tantum mystérium propter nimia peccáta mea et infinítas negligéntias meas. Sed scio, et veráciter ex toto corde meo credo, et ore confíteor, quia tu potes me fácere dignum, qui solus potes fácere mundum de immúndo concéptum sémine, et de peccatóribus justos et sanctos.
   
Per hanc omnipoténtiam tuam te rogo, Deus meus, ut concédas mihi peccatóri hoc sacrifícium celebráre [si fuerit laicus, vel minister, dicat: assístere] cum timóre et tremóre, cum cordis puritáte et lacrimárum fonte, cum lætítia spiritáli et cœlésti gáudio. Séntiat mens mea dulcédinem beatíssimæ præséntiæ tuæ, excúbias sanctórum Angelórum tuórum in circúitu meo.
   
FERIA QUARTA (Miércoles)
Ego enim, Dómine, memor venerándæ passiónis tuæ, accédo ad altáre tuum, licet peccátor, ut ófferam tibi sacrifícium quod tu instituísti et offérri præcepísti in commemoratióne tui, pro salúte nostra. Súscipe illud, quǽso, summe Deus, pro Ecclésia sancta tua, et pro pópulo quem acquisivísti Sánguine tuo.
   
[Sacerdos dixit: Et quoniam me peccatórem, inter te et eúmdem pópulum tuum, médium esse voluísti, licet in me áliquod boni óperis testimónium non agnóscas, offícium saltem dispensatiónis créditæ non recúses; nec, per me indígnum, eórum salútis péreat prétium, pro quibus víctima salutáris dignátus es esse et redémptio.]
   
Prófero etiam, Domine, si dignéris propítius intuéri, tribulatiónes plébium, perícula populórum, captivórum gémitus, misérias orphanórum, necessitátes peregrinórum, inópiam debílium, desperatiónes languéntium, deféctus senum, suspíria júvenum, vota vírginum, laménta viduárum.
   
FERIA QUINTA (Jueves)
Tu enim miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quæ fecísti. Memoráre quæ sit nostra substántia; quia tu Pater noster es, quia tu Deus noster es, ne irascáris satis, neque multitúdinem víscerum tuórum super nos contíneas. Non enim in justificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Aufer a nobis iniquitátes nostras, et ignem Sancti Spíritus in nobis cleménter accénde.
    
Aufer cor lapídeum de carne nostra, et da nobis cor cárneum, quod te amet, te díligat, te delectétur, te sequátur, te perfruátur. Orámus, Dómine, cleméntiam tuam, ut seréno vultu familíam tuam, sacri tui Nóminis offícia præstolántem, aspícere dignéris; et nullíus sit írritum votum, nullíus vácua postulátio, tu nobis preces súggere, quas ipse propítius audíre et exaudíre delectéris.
   
FERIA SEXTA (Viernes)
Rogámus etiam te, Dómine, sancte Pater, et pro spirítibus fidélium defunctórum, ut sit illis salus, sánitas, gáudium et refrigérium, hoc magnum pietátis sacraméntum.
  
Dómine, Deus meus, sit illis hódie magnum et plenum convívium de te pane vivo, qui de cœlo descendísti et das vitam mundo, de tua Carne sancta et benedícta, Agni vidélicet immaculáti, qui tollis peccáta mundi, quæ de sancto et glorióso beátæ Vírginis Maríæ útero est assúmpta et de Spíritu Sancto concépta; ac de illo pietátis fonte, qui per lánceam mílitis ex tuo sacratíssimo látere emanávit: ut, exínde refécti et satiáti, refrigeráti et consoláti, exsúltent in láude et glória tua.
   
Peto cleméntiam tuam, Dómine, ut descéndat super panem tibi sacrificándum plenitúdo tuæ benedictiónis, et sanctificátio tuæ divinitátis. Descéndat étiam, Dómine, illa Sancti Spíritus tui invisíbilis incomprehensibilísque majestátis, sicut quondam in patrum hóstias descendébat; qui et oblatiónes nostras Corpus et Sánguinem tuum effíciat, et me indígnum sacerdótem [si fuerit laicus, vel minister, dicat: nos indígnos servos] dóceat tantum tractáre mystérium cum cordis puritáte et lacrimárum devotióne, cum reveréntia et tremóre, ita ut plácide ac benígne suscípias sacrifícium [Sacerdos dixit: de mánibus meis] ad salútem ómnium tam vivórum quam defunctórum.
   
SÁBBATO (Sábado)
Rogo étiam te, Dómine, per ipsum sacrosánctum mystérium Córporis et Sánguinis tui, quo quotídie in Ecclésia tua páscimur et potámur, ablúimur et sanctificámur, atque uníus summæ divinitátis partícipes effícimur. Da mihi virtútes tuas sanctas, quibus replétus bona consciéntia ad altáre tuum accédam, ita ut hæc cœléstia sacraménta efficiántur mihi salus et vita. Tu enim dixísti ore tuo sancto et benedícto: “Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Ego sum panis vivus, qui de cœlo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum”.
   
Panis dulcíssime, sana palátum cordis mei ut séntiam suavitátem amóris tui. Sana illud ab omni languóre, ut nullam præter te séntiam dulcédinem. Panis candidíssime, habens omne delectaméntum et omnem sapórem, qui nos semper réficis et numquam in te déficis: cómedat te cor meum, et dulcédine sapóris tui repleántur víscera ánimæ meæ. Mandúcat te Ángelus ore pleno: mandúcet te peregrínus homo pro módulo suo, ne defícere possit in via, tali recreátus viático.
   
Panis sancte, panis vive, panis munde, qui descendísti de cœlo et das vitam mundo, veni in cor meum, et munda me ab omni inquinaménto carnis et spíritus. Intra in ánimam meam, sana et munda me intérius et extérius. Esto tutámen et contínua salus ánimæ et córporis mei. Repélle a me insidiántes mihi hostes; recédant procul a præséntia poténtiæ tuæ, ut, foris et intus per te munítus, recto trámite ad tuum regnum pervéniam; ubi non in mystériis, sicut in hoc témpore ágitur, sed fácie ad fáciem te vidébimus, cum tradíderis regnum Deo et Patri, et eris Deus omnia in ómnibus. Tunc enim me de te satiábis, satietáte mirífica, ita ut nec esúriam, nec sítiam in ætérnum: Qui cum eódem Deo Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
El Papa León XIII, mediante rescripto del 20 de Diciembre de 1884, otorgó indulgencia de un año a cuantos rezaren la oración correspondiente a cada día de la semana.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Preferiblemente, los comentarios (y sus respuestas) deben guardar relación al contenido del artículo. De otro modo, su publicación dependerá de la pertinencia del contenido. La blasfemia está prohibida.