domingo, 29 de noviembre de 2015

ORACIONES DE SAN ALFONSO MARÍA DE LIGORIO PARA DESPUÉS DE LA MISA

ORATIÓNES SANCTI ALPHÓNSI EPÍSCOPI POST MISSAM
   
DIE DOMÍNICA (Domingo)
Amantíssime Jesu, Redémptor et Deus, adóro te præséntem in péctore meo sub speciébus panis et vini, quibus factus es cibus et potus ánimæ meæ. Sit infiníte benedíctus advéntus tuus ad ánimam meam, Deus meus, et pro tanto benefício tibi ex íntimo corde grátias ago, et dóleo eo quod digne tibi grates repéndere non váleo.
  
Et quasnam dignas gratiárum actiónes habére posset húmilis víllicus, si rústica in domo sua ab ipso suo rege se visitátum vidéret, nisi ad íllius pedes procúmbere et tácito admirári et laudáre tantam dignatiónem?
 
Prócido ergo coram te, o Rex divine; o Jesu dulcíssime, teque adóro ex abysso vilitátis meæ. Conjúngo adoratiónem meam adoratióni, quam tibi præstítit beatíssima Virgo María, quando in úterum suum sacrosánctum te recépit, et quo ipsa te amávit amóre, eódem te prósequi vellem.
  
O Redémptor amábilis, tu hódie sacerdotális verbis [Sacerdos dicit: verbis meis] obœ́diens, de Cœlo in manus meas [si fuerit laicus, vel minister, dicat: super Altáre] descendísti: et ego? eheu! quóties, præcéptis tuis inobœ́diens, te, ingráto ánimo, sprevi et grátiam et amórem tuum rejéci! O bone Jesu, meórum véniam delictórum jam te mihi tribuísse confído; quod si culpa mea nondum mihi pepercísti, modo, quǽso, ignósce mihi, o Bónitas infinita, nam te offendísse toto corde me pœ́nitet. Utinam, o Jesu, te semper amavíssem! A die saltem quo primam missam celebrávi [si fuerit laicus, vel minister, dicat: asstíti], únice pro te amóre flagráre debuíssem. Tu ex mílibus me in sacerdótem [si fuerit laicus, vel minister, dicat: sanctum] et amícum tuum elegísti, quid ultra fácere debuísti, ut a me diligeréris? Sed grátias ago tibi quia tempus mihi præstas agéndi, quod fácere omísi. Ex toto corde meo te amáre volo. Nullum afféctum in corde meo admittere volo nisi pro te, qui me tantis beneficiis ad te redamándum obstrinxísti.
  
Deus meus et ómnia. O Deus meus, quid mihi divítiæ! quid honóres! quid mundi voluptátes! tu ómnia mihi es. Tu solus eris deínceps únicum bonum, únicus amor meus. Dicam tibi cum sancto Paulino: Sibi hábeant divítias suas divítes, regna sua reges; mihi Christus glória et regnum est. Fruántur reges, ac dívites terræ, regnis suis, suisque divítiis, tu, o bone Jesu, divítiæ meæ et regnum meum mihi solus eris.
 
O Pater ætérne, per amórem hujus Fílii tui, quem hódie tibi óbtuli, et in cor meum recépi, da quǽso, mihi sanctam perseverántiam in grátia tua, et donum tui sancti amóris. Tibi étiam comméndo propínquos meos, amícos et inimícos; ánimas item Purgatórii omnésque peccatóres.
  
O Mater mea, María sanctíssima, ímpetra mihi sanctam perseverántiam et Jesu Christi amórem.
  
FERIA SECÚNDA (Lunes)
O Bónitas infinita! O cáritas infiníta! Deus mihi se totum dedit, factus est totus meus! Anima méa, cóllige omnes afféctus tuos, teque íntime conjúnge Dómino tuo, qui dédita ópera ad te venit, ut conjungátur tibi et redamétur a te.
 
O Redémptor amábilis, ampléctor te, amor et vita mea; me tibi conjúngo, noli me despícere. Heu mihi! tempus erat vitæ meæ, quo te rejéci ex ánima mea et me separávi a te; sed in pósterum vitam meam mílies pónere pótius volo, quam íterum amíttere te, summum Bonum meum. Oblivíscere, Dómine, ómnium injuriárum, quibus te afféci, et mihi miserátus ignósce; toto corde me illárum pœ́nitet, et præ dolóre mori vellem.
 
Quámvis autem in te peccáverim, mihi præcípis, ut amem te: Díliges Dóminum Deum tuum, ex toto corde tuo. Oh! Dómine mi, quis ego sum ut a me díligi cúpias? Quóniam hoc desideras, amóre te prósequi volo. Tu pro me mortem subíre voluísti, et carnes tuas in cibum mihi dedísti; ego ómnia relinquo, ómnibus valedíco, et te solum, amantíssime Salvátor, ampléctor.
 
Quis me separábit a caritáte Christi? O Redémptor amábilis, et quem álium dilígere volo, nisi te, qui es infiníta bónitas et infiníto amóre dignus? Quid mihi est in cœlo et a te quid vólui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. Profécto quidem, Deus meus, et úbinam sive in cœlo, sive in terra bonum te majus inveníre possum, vel qui magis quam tu me diléxerit?

Advéniat regnum tuum. Oh! bone Jesu, sume, precor, hoc mane totíus cordis mei domínium, illud ego tibi totum prǽbeo. Tu illud semper ac totum pósside, et omnes afféctus, qui non sunt ad te, ab eo repélle. Te solum in partem meam, et in meas divítias éligo: Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in ætérnum.
 
Da, ut semper illud sancti Ignátii a Loyóla in ore hábeam et petam: Amórem tui solum cum grátia tua mihi dones, et dives sum satis. Da mihi amórem et grátiam tuam; fac vidélicet ut amem te, et amer a te, et dives sum satis, nec ámplius ultra desidéro, nec áliud quǽro. Verúmtamen tu scis infirmitátem meám, et quam sæpe tibi infidélis exstíterim; ádjuva ergo me grátia tua, nec unquam permíttas me separári ab amóre tuo sancto. Ne permíttas me separári a te. Hoc nunc tibi dico, sempérque dícere volo, et idípsum tríbue, ut repétere tibi semper queam: Ne permíttas, ne permíttas me separári a te.
  
O Virgo sanctíssima, spes mea, María, ímpetra mihi a Deo hanc dúplicem grátiam: sanctam perseverántiam et sanctum amórem; nihil ámplius a te peto.
  
FERIA TÉRTIA (Martes)
Ah! Dómine mi, quómodo pótui te multóties offéndere, sciens quod peccándo tibi summe displicébam? Per mérita, quǽso, passiónis tuæ ignósce mihi, et vínculo amóris tui me tibi obstrínge; non te séparet a me fetor culpárum meárum. Fac ut magis ac magis tuam bonitátem et amórem, qui tibi debétur, et caritátem, qua me dilexísti, semper agnóscam.
 
Cúpio, bone Jesu, me totum pro te devovére, qui temetípsum pro me in sacrifícium offérre voluísti. Tu innúmeris caritátis arguméntis me tibi obstrinxísti; ne, qu
ǽso, permíttas me unquam separári a te. Amo te, Deus meus, teque semper dilígere volo. Et quómodo a te disjúnctus, et sine grátia tua vivere pótero, cum amórem tuum cognóverim?
 
Grátias ago tibi quia me pertulísti quando sine grátia tua vivébam, et quia tempus adhuc mihi præstas amándi te. Si tunc mihi supervenísset intéritus, te ámplius amáre non possem. Quóniam vero adhuc te dilígere possum, ómnibus víribus te amáre volo, dulcíssime Jesu, tibíque in ómnibus placére perópto.
 
Diligo te, o Bónitas infinita, amo te plus quam me; et quia amo te, dono tibi corpus meum, ánimam meam, ac totam voluntátem meam. Fac, Dómine, et dispóne de me juxta beneplácitum tuum; in ómnibus me tibi subício. Dúmmodo mihi concédas ut semper díligam te, nihil áliud posco. Terréna bona da voléntibus illa; non áliud ego desídero, nihílque peto, nisi perseverántiam in grátia tua et sanctum amórem tuum.
 
Inníxus ego, o Pater ætérne, Filii tui promíssis: Amen, amen, dico vobis, si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis, in nómine Jesu Christi peto a te sanctam perseverántiam et grátiam amándi te ex toto corde meo, perfécte faciéndo deínceps voluntátem tuam.
 
O Jesu, tu pro me víctima factus es, et mihi teípsum dedísti, ut tradam tibi meípsum, tibíque ímmolem voluntátem meam; inquis enim: Præbe, fili mi, cor tuum mihi. Ecce cor meum, Dómine, ecce cor meum et ánimam meam, quam tibi dono et omníno pro te devóveo.
 
Verum tu scis, Dómine, infirmitátem meam: succúrre mihi; ne permíttas me hanc voluntátem meam a te retráhere ad peccándum in te. Mínime: noli hoc permíttere; da, ut semper dilígam te, fac ut amem te quantum sacérdos te dilígere debet; et quemádmodum Filius tuus in cruce móriens dicere pótuit: Consummátum est, ita in morte mea dicere váleam, quod ex hac die mandáta tua custodívi. Præsta, ut in ómnibus tentatiónibus et perículis in te peccándi semper ad te recúrram, et auxílium tuum per mérita Jesu Christi imploráre non omíttam.
 
O María sanctíssima, quæ ómnia potes apud Deum, ímpetra mihi hanc grátiam, ut in tentatiónibus semper ad Deum et ad te confúgiam.
  
FERIA QUARTA (Miércoles)
O mi Jesu, video quanta operátus et passus es, ut mihi necessitátem impóneres amándi te; et ego tam ingrátum me tibi probávi? Quóties pro vili delectatióne et desidério nequam tuam grátiam commutávi et amísi te, o Deus ánimæ meæ! Creaturárum benefícia grata memória sum prosecútus, tibi soli me ingrátum prǽbui. Ignósce mihi, Deus meus; dóleo ejúsmodi ingráti ánimi crimen, et toto corde me pœ́nitet, et véniam a te spero cum sis infiníta bónitas. Si tu bónitas infiníta non esses, mihi desperándum foret, nec ámplius misericórdiam tuam imploráre audérem. Tibi sint grates, amor meus, quia ad Inférnum, quem promérui, non me damnásti et tanto témpore me sustinuísti. Sola quidem patiéntia tua in me, Deus meus, ad amándum te tráhere me debéret. Quis unquam me toleráre potuísset, nisi tu, qui es infinítæ misericórdiæ Deus? Jámdiu est, ex quo invítas me ad amándum te; nolo ámplius resístere amóri tuo; ecce, me tibi totum dedo. Súfficit quantum in te peccávi, nunc te dilígere volo.
 
Amo te, o summum Bonum meum; diligo te, o Bónitas infinita; amo te, Deus meus, qui es infiníto amóre dignus, et semper repétere volo in témpore et in æternitáte: amo te, amo te.
  
O Deus, et quot annos amísi, in quibus te dilígere et in amóre tuo prógredi potuíssem, et eos insúmpsi ad peccándum in te!
  
At sanguis tuus, o Jesu, spes mea est. Numquam, spero, te amáre cessábo. Ignóro quantum mihi vivéndum súperest; resíduum tamen vitæ meæ sive breve sive longum sit, illud tibi totum cónsecro. Ad hunc finem háctenus exspectásti me. Volo quippe tibi complacére, volo te, amantíssime Dómine, semper amáre, teque solum dilígere volo. Quid mihi delíciæ! Quid divítiæ! Quid honóres! Tu solus, Deus meus, tu solus, solus es, et semper eris amor meus et ómnia.
 
Sed nihil possum, nisi tu ádjuves me grátia tua. Vúlnera, quǽso, cor meum, inflámma illud sancto amóre tuo, tibíque totum conjúnge, et ita conjúnge, ut a te númquam separári possit. Tu amáre promisísti, qui te díligit: Ego diligéntes me díligo. Nunc amo te: parce audáciæ meæ, ama tu étiam me, nec permíttas me quidquam fácere, quod impédiat quóminus díligas me: Qui non díligit manet in morte. Líbera me ab ista morte, qua impédiar quóminus amem te. Fac, ut semper díligam te, ut semper tu queas amáre me; et sic diléctio nostra ætérna sit, nec inter me et te ámplius dissolvátur.
  
Hoc præsta, Pater ætérne, per amórem Jesu Christi. Hoc ipsum concéde, jucundíssime Jesu, ob mérita tua, per quæ spero fore, ut te semper díligam et vicíssim a te semper díligar.
 
O María, Mater Dei, et mater mea, tu étiam deprecáre Jesum pro me.
  
FERIA QUINTA (Jueves)
O Deus infinítæ majestátis, en proditórem ad pedes tuos, qui tam gráviter in te delíquit! Tu multóties pepercísti peccátis meis; et ego, spretis benefíciis et præsídiis, quibus me donásti, íterum te injúriis afféci. Céteri peccavérunt in ténebris, ego autem in luce. Sed audi vocem hujus Filii tui, quem modo tibi óbtuli, et qui nunc est in péctore meo: ipse pro me misericórdiam et véniam apud te implórat. Parce mihi, o Bónitas infinita, per amórem Jesu Christi, quia te offendísse toto corde me pœ́nitet.
   
Scio te libénter, Jesu Christi amóre, peccatóribus fíeri placábilem: Complácuit per eum reconciliáre ómnia in ipsum. Per amórem ígitur Jesu Christi, placáre tu étiam mihi. Ne projícias me a fácie tua, quamvis id mérear; parce mihi et muta cor meum. Cor mundum crea in me, Deus.
 
Hoc age ob honórem saltem tuum, [Sacerdos dicit: quóniam elegísti me in sacerdótem et ministrum ad offeréndum tibi ipsum Filium tuum]. Fac me vívere sicut decet sacerdótem [si fuerit laicus, vel minister, dicat: Christifídéli]. Da cor mihi, quo te sacérdos [si fuerit laicus, vel minister, dicat: sanctum] amáre debet. Exstíngue, precor, et déstrue in me tui amóris igne omnes terrénos afféctus. Fac, ut gratum deínceps me tibi probem pro tantis benefíciis mihi collátis, et pro tanto amóre, quo amásti me. Si olim amicítiam tuam sprevi, nunc eam magis æstímo quam cuncta mundi regna, et beneplácitum tuum ómnibus divítiis ac cœli térræque delíciis antepóno.
 
O Pater mi, per Jesu Chrísti amórem ábstrahe me ab ómnibus rebus. [Sacerdos dicit: Tu vis, ut sacerdótes tui ab ómnibus, quæ in mundo sunt, omníno segregáti sint, ac tibi soli, et opéribus glóriæ tuæ vivant: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus, ad quod assúmpsi eos.] Scio quod étiam id a me requíris, et hoc fácere propóno, sed tu ádjuva me grátia tua. Trahe me totum ad te.
 
In labóribus et in advérsis mihi patiéntiam et voluntátis conformatiónem tríbue. Da, ut per amórem tuum meípsum mortíficem. Concéde mihi spíritum veræ humilitátis, quo gáudeam me abjéctum et imperféctum reputári. Doce me fácere voluntátem tuam, et tum quod a me requíris índica mihi, id enim éxsequi volo.
  
Récipe, Deus meus, ad amándum te peccatórem, qui háctenus nímium in te peccávit, sed nunc vere te dilígere vult et esse tuus. O Deus ætérne, spero fore ut te amem in ætérnum. Et ideo volo étiam in hac vita te multum amáre, ut multum te amáre váleam in æternitáte.
  
Et quia amo te, ab ómnibus te cognósci et amári desídero; et ídeo, Dómine, quóniam fecísti me sacerdótem [si fuerit laicus, vel minister, dicat: servum] tuum, fac ut pro te labórem, et salúti animárum incúmbam.
  
Hæc ómnia spero per mérita tua, o Christe Jesu, et per tuam intercessiónem, o Mater mea María.
  
FERIA SEXTA (Viernes)
O Jesu! et quómodo potuísti me ex mílibus in sacerdótem [si fuerit laicus, vel minister, dicat: servum] tuum eligere? Me, qui tóties tibi terga verti, et pro níhilo grátiam tuam sprevi? Amantíssime Dómine mi, dóleo ex tota ánima mea de peccátis meis. Dicito mihi, remisístine peccáta mea? Spero quidem. Fuísti quippe Redémptor meus non semel tantum, sed quóties mihi pepercísti. Ah, Salvátor mi, útinam numquam te offendissem! Fac, óbsecro, me audíre quod Magdalénæ dixísti: Remittúntur tibi peccáta tua. Fac, ut séntiam me in grátiam tuam jam esse recéptum donans mihi magnum dolórem de peccátis meis. In manus tuas comméndo spíritum meum; redemísti me, Dómine, Deus veritátis. Oh! diviníssime Pastor, tu de cœlo descendísti ad inveniéndum me, pérditam ovem, et pro me cotídie super altáre descéndis; posuísti vitam tuam ut salvum me fáceres; ne derelínquas me. In manus tuas comméndo ánimam meam, súscipe cleménter eam, et ne permíttas unquam separári a te.
 
Tu pro me totum Sánguinem tuum fudísti. Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, quos pretióso Sánguine redemísti. Nunc es advocátus meus, non vero judex; véniam pro me apud Patrem tuum ímpetra; óbtine mihi lumen et virtútem amándi te ex tota ánima mea. Da resíduum vitæ meæ sic transígere, ut cum te júdicem aspéxero, mihi te placátum videam.
 
Regna, quǽso, amóre tuo in corde meo, fac ut sim totus tuus; et ídeo, Salvátor amábilis, mémorem me fac semper amóris, quo me dilexísti, et quanta operátus et passus es, ut me salváres, et amaréris a me. Ad hoc me sacerdótem fecísti, ut nihil diligam præter te.
  
Jesu mi, volo quippe tibi complacére; ego diligo te, et nihil áliud dilígere volo præter te.
 
Fac me húmilem et patiéntem in labóribus hujus vitæ, mansuétum in humiliatiónibus, a terrénis delíciis abhorréntem et a creatúris abstráctum, et præsta, ut a corde meo eíciam omnes afféctus, qui non sunt ad te.
 
Hæc ómnia a te implóro, et spero per mérita passiónis tuæ. O Jesu jucundíssime, amábilis Jesu, o bone Jesu, exáudi me.
 
O mater mea, et spes mea, María, tu quoque exáudi me et ora Jesum pro me.
  
SÁBBATO (Sábado)
Lóquere, Dómine, quia áudit servus tuus. O Jesu amantíssime, tu venísti étiam hoc mane ad visitándam ánimam meam, ex íntimo corde tibi grátias ago.
 
Quóniam venísti ad me, lóquere, quǽso, et dícito mihi quid velis a me quia ómnia fácere volo. Non méreo quod ultra mihi loquáris, eo quod vocem tuam audíre persǽpe recusávi, qua me vocábas ad amórem tuum, et ingrátus tibi terga verti. Verum de peccátis meis jam pœniténtiam egi, nunc íterum me illórum pœ́nitet, et véniam a te jam obtinuísse confído. Dic ergo mihi quid me vis fácere, sum enim parátus ad ómnia.
 
Utinam, Deus meus, te semper amássem! Hei mihi! quot annos amísi! At Sanguis tuus, et promissiónes tuæ spem mihi áfferunt reparándi tempus amíssum, te solum deínceps amándo tibíque placéndo. Amo te, Redémptor meus, amo te, Deus meus, ad nihil aspíro nisi ad amándum te ex toto corde meo, et ad vitam ipsam ponéndam pro amóre tui, qui amóre mei mortem subíre voluísti. Amóre amóris tui, dicam tibi cum sancto Francisco, móriar, qui amóre amóris mei dignátus es mori.
 
Tu, Jesu, mihi totum teípsum dedísti; dedísti tuum Sánguinem, vitam, omnes sudóres tuos, ómnia mérita tua; plus dare non habuísti: ego me totum tibi dono; dono tibi omnes delectatiónes meas, omnes sǽculi delícias, corpus meum, ánimam, voluntátem; plus tibi dare non hábeo; si plus habérem, plus tibi darem. Jucundíssime Jesu, tu mihi súfficis.
 
Fac tamen, Dómine, ut sim tibi fidélis; ne permíttas me, mutáta voluntáte, derelínquere te. Spero per mérita passiónis tuæ, Salvátor mi, id mihi númquam obventúrum. Tu dixísti: Nullus sperávit in Dómino, et confúsus est. Tota ígitur fidúcia dícere possum et ego: In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum. Spero, o Deus ánimæ meæ, et semper volo speráre, numquam confusiónem passúrum vidéndi me separátum a te. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum!
    
Deus meus, tu omnípotens es, éffice me sanctum. Fac, ut multum díligam te, fac, ut nihil prætermíttam, quod redúndet in glóriam tuam, et ómnia vincam, ut tibi compláceam. O me beátum, si ómnia perdam, ut solum te, et amórem tuum invéniam! Ad hunc finem vitam tribuísti mihi, fac, ut eam opéribus glóriæ tuæ omníno impéndam.
 
Non méreor benefícia, sed pœnas; ideo déprecor te, ut púnias me sicut vis, dúmmodo grátiam tuam non áuferas a me.
 
Sine mensúra amásti me, o cáritas infiníta, o infiníta bónitas, sic amo et amábo te. O volúntas Dei! tu es amor meus. O Jesu mi! tu mórtuus es pro me, útinam ego étiam mori possem pro te et morte mea effícere, ut omnes ament te. O bónitas infiníta et infiníte amábilis! ego te máximi fácio et super ómnia díligo te.
 
O María! trahe me ad Deum; da mihi fidúciam in te et fac, ut semper ad te confúgiam; intercessióne tua sanctum me réddere debes: ita spero.
  
El Papa León XIII, mediante rescripto del 20 de Diciembre de 1884, otorgó 100 días de indulgencia a cuantos rezaren la oración correspondiente a cada día de la semana.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Preferiblemente, los comentarios (y sus respuestas) deben guardar relación al contenido del artículo. De otro modo, su publicación dependerá de la pertinencia del contenido. La blasfemia está prohibida.