domingo, 25 de diciembre de 2016

HIMNO "Salve, sancta caro Dei"

Tomado de las Horas de la Bienaventurada Virgen María, compiladas por Matías Bonhomme en Lyon en 1548.
  
Salve, sancta caro Dei,
Per quam salvi fiunt rei,
Servos tuos redemísti. 
Dum in Cruce pependísti
 
Quando mortem occidísti,
Aqua quæ de te manávit.
A peccáto nos mundávit
Quod patrávit primus homo.
Inobœ́diens de pomo.
 
Sancta caro, tu me munda
Sanguis et benígna unda.
Lava me ab omni sorde
Et ab infernáli morte.
 
Per tuam benignitátem,
Confer mihi sanitátem
Et sanctam prosperitátem.
 
Frange meos inimícos:
Fac eos esse amícos.
Et supérbiam illórum
Déstrue rex angelórum.
 
Tu qui es salútis portus
Præsta mihi tuum corpus.
In éxitus meæ mortis.
 
Líbera me, Deus fortis.
A leóne rugiénte,
Draconéque furiénte
Da mihi fidem justórum
Qui regnas in sǽcula sæculórum. Amen.
  
V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.

ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui hanc sacratíssimam carnem et pretiosíssimum sánguinem de gloriosíssimæ Vírginis Maríæ útero assumpsísti: et eúndem sánguinem de sanctíssimo látere tuo in ara crucis pro salúte nostra effudísti, et in hac gloriósa carne a mórtuis resurrexísti: et ad cœlos ascendísti cum eódem sacratíssimo córpore tuo, íterum ventúrus es judicáre vivos et mórtuos in eádem carne, líbera nos per hoc sacratíssimum corpus tuum quod modo in altári per manus sacerdótis tractátur, ab ómnibus immundítiis mentis et córporis, et ab ómnibus malis et perículis, prætériti et futúris. Qui vivis et regnas Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
  
Esta oración fue escrita en el altar cercano al Santo Sepulcro. El Papa Bonifacio VI otorgó a cuantos rezaren devotamente esta oración entre la Elevación y el último Agnus Dei 2000 años de Indulgencia.

No hay comentarios:

Publicar un comentario