Tomado del libro Cœléste Palmétum.
Oratio contra supérbiam
Humiliávit semetípsum Dóminus noster Jesus Christus, factus obœ́diens úsque ad mortem, mortem áutem crucis (Eph. 2:8): et ego vilissimus terræ vermículus, ego pulvis et cinis, ego peccatórum máximus, qui míllies inférnum mérui, non vereor me ánimo efferre? Propitius esto mihi, Domine: agnosco et detestor exsecrabilem arrogantiam meam. Ne, obsecro, cum superbo Lucifero ejúsque adsǽculis in gehénnæ bárathrum me deturbes: convertere et eripe animam meam; adjuva me et salvum me fac propter misericordiam tuam. Elegi in posterum, abjéctus esse in domo Dei magis, quam habitáre in tabernáculis peccatórum. (Ps 83:11).
Oratio contra avarítiam
Quid mihi est in cœlo et a te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum? Non satiátur óculus visu, nec áuri impletur auditu: satiabor, cum apparúerit glória tua. Eheu quod tanto hactenus stúdio Mammónæ servivi: Et quid mihi próderit, si univérsum mundum lucrátus fúero, ánimæ vero meæ detriméntum pátiar? Dormíerunt somnum suum omnes viri divitiárum et nihil invenérunt in mánibus suis, confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino, et tu remíttes, spero, impietátem peccáti mei. Páuperis in posterum miserébor, male parta restítuam et tuo me servítio fervéntius impéndam. Tu, Dómine, adjúva me, qui reples in bonis desidérium meum. (Ps 102:5).
Oratio contra iram
Homo hómini resérvat iram; et a Deo quǽrit médelam? In hóminem símilem sibi non habet misericórdiam, et de peccátis sui deprecátur? Quis exorábit pro delíctis illíus? (Eccli 28:3-5). His verbis mihi, Dómine Deus, lóqueris per servum tuum fílium Sirach. Et ego post hac iram aut ódium contra quémquam fovere áudeam? Parce, Domine, parce malítiæ et pertináciæ meæ, in qua hucúsque perseverávi. Ex ánimo nunc ignósco et remitto, quidquid ullus unquam in me peccavit; supplexque oro, Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me; utinam tamquam surdus in posterum non audiam, et sicut mutus non aperiam os meum; quando inimici mei contra me insurgunt et vim faciunt, qui quǽrunt animam meam. Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me: quoniam tu es patientia mea. (Ps 70:5).
Oratio contra luxúriam
Pater, peccávi in cœlum et coram te, et jam non sum dignus vocári fílius tuus (Luc. 15:17). Quid fáciam miser? Non enim permanébit Spiritus tuus in hómine, quia caro est (Gen. 6:5). Ah! miserere mei, miserere. Quod cum tot reproborum milibus, quos hodiedum abominanda luxúriæ pestis in Gehennam præcípitat, captus non sim, infinítæ tuæ bonitati adscribo. Ergone iterum peccabo? Iterumne pretiosissimum Sanguinem tuum, O Jesu, in ablutionem scelerum meorum effusum, amore bestialium voluptatum, conculcabo? Absit, O Jesu, absit! Óbsecro te, O Fili castíssimæ Vírginis Maríæ, a spíritu fornicatiónis líbera me. Ámplius lava me ab iniquitáte mea, et a peccáto meo munda me. Ne projícias me a fácie tua, et Spíritum Sanctum tuum ne áuferas a me! (Ps. 50).
Oratio contra gulam
Me miserum, qui te, Dominum Deum, fontem aquæ vivæ reliqui, et mihi fodi cisternas delectationum terrenarum, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas! (cf Jer 2:13) Vere oblítus sum comedere panem meum, panem vitæ, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem, ventremque porcorum siliquis implere studui: (Lc 15:16) adhuc escæ erant olim in ore Filiórum Ísraël, cum ira Dei descénderet super eos: et mihi tóties est párcitum, qui cibi postusque intemperántia tuam imaginem, Deus, et similitudinem brutis, non tibi similem feci! Útinam in posterum cinerem támquam panem mandúcem, et potum meum cum fletu misceam, cibusque meus sit, tuam in omnibus facere voluntatem, qui torrente voluptatis tuæ potabis nos. (Ps 35:9)
Oratio contra invídiam
Sic, mi Deus, dilexisti mundum, ut Filium tuum unigenitum dares, ut omnes qui credit in te non pereat, sed vitam hábeat ætérnam (Joann. 3:16). Tu solem tuum oríri facis super bonos et malos, et pluis super justos et injústos (Matth. 6:): et ego, dum aliis bene est, invidia exstimuler: omnia mihi ex voto evenire exoptem, proximi tamen vel minima felicitate contrister? O inhumana malitia! o virus infernale! Ignosce, clementissime Pater, quod in eo hactenus a me peccatum est. Benigna est misericordia tua. Fac ut et ego ex hoc momento induam sicut electus Dei, víscera misericórdiæ, benignitátem: et super omnia caritatem habere studeam, quod est vinculum perfectionis. (Col. 3:14).
Oratio contra acédiam
Ecquándo, mi Deus, ex toto corde meo, ex tota ánima mea et ex ómnibus víribus meis, uti par est, te amáre et laudáre incípiam, qui in caritáte perpétua dilexísti me tíbique me sponsásti in sempitérnum? Eheu! dormitávit ánima mea præ tǽdio. Væ mihi, quia adeo hactenus in tuo servitio fui tepidus, ut merito formidare possim, ne me incipias evomere ex ore tuo (cf. Apoc. 3:14). Sed parce, Domine: non intres in judícium cum servo tuo, quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. Expándo manus meas ad te: ámima mea sicut terra sine áqua tibi. Velóciter exáudi me, Dómine; défecit Spíritus meus. Spítitus áutem tuus bonus dedúcet me in terram rectam. Et propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me. (Ps. 142:11)
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Preferiblemente, los comentarios (y sus respuestas) deben guardar relación al contenido del artículo. De otro modo, su publicación dependerá de la pertinencia del contenido. La blasfemia está estrictamente prohibida. La administración del blog se reserva el derecho de publicación (sin que necesariamente signifique adhesión a su contenido), y renuncia expresa e irrevocablemente a TODA responsabilidad (civil, penal, administrativa, canónica, etc.) por comentarios que no sean de su autoría.