jueves, 13 de octubre de 2016

SECUENCIA "Lætétur Ecclésia", EN HONOR A SAN EDUARDO EL CONFESOR


Del antiguo Misal de la Abadía de Westminster (hacia 1396)
  
Lætétur Ecclésia
Recólens magnália
Sancti regis Eduardi.
Præcúnctis hæc curia
Ejus in memória
Psallat melo concórdi.
  
Ecce prǽsens nos invítat,
Qui nos regit, qui nos ditat
Tot bonórum cópia,
Cujus vita nobis formam
Et vivéndi monstrat normam
Virtútum per ópera.
  
De regáli stirpe satus,
Deo gratus, et datus
Est ab annis tenéris;
Regno pollens, regum heres,
Ad hoc vivit, ut cohéres
Christi sit in súperis.
  
Sponsam ducit nec deflórat,
Christum videt et adórat
In figúra hóminis;
Dormiéntes septem viri
Latus mutant, signum diri
Rex prophétat ominis.
  
Hic Dacórum regem mersum
Et ad sua mox revérsum
Prospícit exércitum,
Excusáre dum se quǽrit,
Comes Offæ gustu perit
Scéleris ob méritum.
  
Nullum vides, nullum legis,
Qui sit in persóna regis
Ut Edwárdus húmilis,
Qui contráctum non abjécit,
Sed portándo sanum fecit
Páuperem rex nóbilis.
  
Mirum est de báculo,
Mirum et de ánnulo
Regi reportáto;
Mira sunt et alia,
Quæ narrat história
De rege beáto.
  
Lege lata,
Pace data,
Vergens rex in sénium,
Virgo mansit,
Sicque transit
Ad Cæli palátium.
 
Ergo, noster advocáte,
Rex in astris coronáte,
Audi preces súpplicum;
Ad te clamat hæc catérva,
Tu nos rege, tu hoc serva
Tuum habitáculum.
Amen. Allelúja.

No hay comentarios:

Publicar un comentario