Tomado del libro Cœléste Palmétum.
Oratio contra supérbiam
Humiliávit semetípsum Dominus noster Jesus Christus, factus oboediens úsque ad mortem, mortem autem crucis (Eph. 2:8): et ego vilissimus terrae vermiculus, ego pulvis et cinis, ego peccatorum maximus, qui millies infernum merui, non vereor me animo efferre? Propitius esto mihi, Domine: agnosco et detestor exsecrabilem arrogantiam meam. Ne, obsecro, cum superbo Lucifero eiusque adseculis in gehennae barathrum me deturbes: convertere et eripe animam meam; adiuva me et salvum me fac propter misericordiam tuam. Elegi in posterum, abiectus esse in domo Dei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Ps 83:11).
Oratio contra avarítiam
Quid mihi est in cœlo et a te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum? Non satiatur oculus visu, nec auri impletur auditu: satiabor, cum apparuerit gloria tua. Eheu quod tanto hactenus studio Mammónæ servivi: Et quid mihi proderit, si universum mundum lucratus fuero, animae vero meae detrimentum patiar? Dormierunt somnum suum omnes viri divitiarum et nihil invenerunt in manibus suis, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remittes, spero, impietatem peccati mei. Pauperis in posterum miserebor, male parta restituam et tuo me servitio ferventius impendam. Tu, Domine, adiuva me, qui reples in bonis desiderium meum. (Ps 102:5).
Oratio contra iram
Homo homini reservat iram; et a Deo quaerit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis sui deprecatur? Quis exorabit pro delictis illius? (Eccli 28:3-5). His verbis mihi, Domine Deus, loqueris per servum tuum filium Sirach. Et ego post hac iram aut odium contra quemquam fovere audeam? Parce, Domine, parce malitiae et pertinaciae meae, in qua hucusque perseveravi. Ex animo nunc ignosco et remitto, quidquid ullus unquam in me peccavit; supplexque oro, Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me; utinam tamquam surdus in posterum non audiam, et sicut mutus non aperiam os meum; quando inimici mei contra me insurgunt et vim faciunt, qui quǽrunt animam meam. Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me: quoniam tu es patientia mea. (Ps 70:5).
Oratio contra luxúriam
Pater, peccavi in cœlum et coram te, et jam non sum dignus vocari filius tuus (Luc. 15:17). Quid faciam miser? Non enim permanebit Spiritus tuus in homine, quia caro est (Gen. 6:5). Ah! miserere mei, miserere. Quod cum tot reproborum milibus, quos hodiedum abominanda luxuriae pestis in Gehennam praecipitat, captus non sim, infinitae tuae bonitati adscribo. Ergone iterum peccabo? Iterumne pretiosissimum Sanguinem tuum, O Iesu, in ablutionem scelerum meorum effusum, amore bestialium voluptatum, conculcabo? Absit, O Iesu, absit! Obsecro te, O Fili castissimae Virginis Mariae, a spiritu fornicationis libera me. Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Ne proiicias me a facie tua, et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me!
Oratio contra gulam
Me miserum, qui te, Dominum Deum, fontem aquae vivae reliqui, et mihi fodi cisternas delectationum terrenarum, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas! (cf Jer 2:13) Vere oblitus sum comedere panem meum, panem vitæ, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem, ventremque porcorum siliquis implere studui: (Lc 15:16) adhuc escæ erant olim in ore Filiorum Israel, cum ira Dei descenderet super eos: et mihi toties est parcitum, qui cibi postusque intemperantia tuam imaginem, Deus, et similitudinem brutis, non tibi similem feci! Utinam in posterum cinerem tamquam panem manducem, et potum meum cum fletu misceam, cibusque meus sit, tuam in omnibus facere voluntatem, qui torrente voluptatis tuae potabis nos. (Ps 35:9)
Oratio contra invídiam
Sic, mi Deus, dilexisti mundum, ut Filium tuum unigenitum dares, ut omnes qui credit in te non pereat, sed vitam habeat aeternam (Joann. 3:16). Tu solem tuum oriri facis super bonos et malos, et pluis super iustos et iniustos (Matth. 6:): et ego, dum aliis bene est, invidia exstimuler: omnia mihi ex voto evenire exoptem, proximi tamen vel minima felicitate contrister? O inhumana malitia! o virus infernale! Ignosce, clementissime Pater, quod in eo hactenus a me peccatum est. Benigna est misericordia tua. Fac ut et ego ex hoc momento induam sicut electus Dei, víscera misericórdiæ, benignitátem: et super omnia caritatem habere studeam, quod est vinculum perfectionis. (Col. 3:14).
Oratio contra acédiam
Ecquando, mi Deus, ex toto corde meo, ex tota anima mea et ex omnibus viribus meis, uti par est, te amare et laudare incipiam, qui in caritate perpetua dilexisti me tibique me sponsasti in sempiternum? Eheu! dormitavit anima mea præ tǽdio. Væ mihi, quia adeo hactenus in tuo servitio fui tepidus, ut merito formidare possim, ne me incipias evomere ex ore tuo (cf. Apoc. 3:14). Sed parce, Domine: non intres in judícium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Expando manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi. Velociter exaudi me, Domine; defecit Spiritus meus. Spiritus autem tuus bonus deducet me in terram rectam. Et propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. (Ps. 142:11)
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Preferiblemente, los comentarios (y sus respuestas) deben guardar relación al contenido del artículo. De otro modo, su publicación dependerá de la pertinencia del contenido. La blasfemia está estrictamente prohibida. La administración del blog se reserva el derecho de publicación (sin que necesariamente signifique adhesión a su contenido), y renuncia expresa e irrevocablemente a TODA responsabilidad (civil, penal, administrativa, canónica, etc.) por comentarios que no sean de su autoría.