Sanctíssimo
in Christo Patri, et Dómino Innocéntio Dei grátia, Sacrosánctæ Románæ
Ecclésiæ summo Pontífici, Bela, eádem grátia rex Hungáriæ, reveréntiam
in ómnibus tam débitam, quam devótam.
Cum
regnum Hungáriæ per pestem Tartarórum pro majóri parte in solitúdinem
sit redáctum et quasi óvile sǽpibus sit divérsis infidélium genéribus
circumséptum, utpóte Ruthenórum, Cumanórum, Brodnicórum a parte
oriéntis; Bulgarórum et Bosnénsium Hæreticórum a parte merídiei contra
quos ad præsens étiam per nostrum exércitum dimicávimus; Alamanórum vero
a parte occidéntis et Aquilónis, a quíbus propter consímilem
professiónem fídei fructum alicújus subsídii dignum regnum sentíre
déberet; non fructum, sed spinas guérræ suæ sentíre compéllitur bona
dicti regni per rápinas subitáneas diripiéntium; propter quod, sed
máxime propter Tártaros, quos tímere per experiéntiam belli dídicit,
prout áliæ natiónes, per quas transíerant, consimíliter didícerunt;
requísito consílio Prælatórum et Príncipum nostri regni ad Christi
Vicárium, et fratres suos, támquam ad únicum et últimum in últimis
christiánæ fídei necessitátibus protectórem, dignum dúximus confúgere:
Ne
nobis imo potius vobis in nobis et aliis Christicolis accidat, quod
timetur. Rumores enim de Tartaris de die in diem nobis adveniunt, quod
non solum contra nos, cui indignati sunt quam plurimum, eo quod post
tantam læsionem _eis subesse renuimus; cum omnes aliæ nationes, contra
quas reperti sunt vires suas, tributarias se eisdem constituerunt, et
specialiter regiones, quæ ex parte orientis cum regno nostro
conterminantur, sicut Ruscia, Cumania, Brodnici, Bulgaria, quæ in magna
parte nostro dominio antea subjacébant; imo etiam contra totam
Christianitatem condixerunt et prout a quam pluribus fide dignis pro
certo dicitur, firmiter in brevi proposuerunt, contra totam Europam suum
innumerabilem exercitum destinare; timemus etiam, quod si ipsa gens
venerit, et nostri nequeuntes, vel etiam nolentes sævitiam ferocitatis
Tartaricæ hostiliter sustinere, eorumdem jugo, Nobis etiam invitis
timore ducti, se submittant, sicut jam fecerunt sui præfati alii vicini:
nisi per circumspectam sedis Apostolicæ provisionem regnum nostrum
cautius et potentius muniatur, ut consolentur populi, qui habitant in
eodem.
Nos autem hoc scribimus principaliter
propter duo, ne possimus argui super possibilitate et negligentia. Super
possibilitatis articulo dicimus, quod quidquid ad esse possibilitatis
nostræ super hoc per experientiam facti concludi potuit, nos
conclusimus. Nos et Nostra, Tartarorum viribus et ingeniis nondum
cognitis exponentes.
Super negligentia vero
nequaquam redargui possumus: requisivimus enim, adhuc Tartaris in regno
nostro dimicantibus contra nos super condicto negocio tres totius
Christianitatis principaliores Curias; scilicet: Vestram, quæ divina, et
magistra omnis Curiæ a Christicolis creditur, et habetur. Et imperialem
cui etiam propter hoc nos submittere decreveramus, si tempore prædictæ
pestilentiæ nobis competens auxilium impenderet et juvamen. Francorum
etiam curiam requiri fecimus, de quibus omnibus nihil consolationis, vel
subsidium recepimus nisi verba.
Nos vero ad
id, quod potuimus recurrentes, propter bonum Christianitatis, majestatem
regiam humiliando duas filias nostras duobus Ducibus Ruthenorum, et
tertiam Duci Poloniæ tradidimus in uxores ut per ipsos, et amicos
nostros alios, qui sunt ex parte orientis, sciremus nova, quæ multum
latent, de Tartaris; ut sic eorumdem conatibus et fraudulentis ingeniis
utcumque commodius resistere valeamus. Cumanos etiam in regno nostro
recepimus, et proh! dolor, per paganos hodie regnum nostrum defendimus;
et per paganos infideles Ecclesiæ conculcamus; amplius propter
defensionein fidei Christianæ filio nostro primogenito Cumanam quamdarn
thoro conjúnximus maritali; ut per hoc vitaremus deterius, et ut
occasionem aliquam nancisci possemus, per quam valeremus eosdem, sicut
plures jam fecimus, ad Baptismi lavacrum convocare.
Ex
his ergo et aliis exoptamus ut pateat Sanctitati Summi Pontificis per
argumentum evidens, quod in tot rerum angariis, a nullo Christianorum
Europæ Principe seu gente alicujus juvaminis emolumentum recepimus; nisi
a domo Hospitalis Hierosolymitani, cujus fratres nuper ad requisitionem
nostram arma sumserunt contra paganos et Schismaticos ad defensionem
regni nostri et fidei christianæ; quos jam partim collocavimus in loco
magis suspecto; videlicet in confinio Cumanorum ultra Danubium, et
Bulgarorum, per quem etiam locum tempore invasionis regni nostri ad nos
habuit aditum exercitus Tartarorum; de quo loco etiam intendimus et
speramus, quod si factum nostrum et dictorum fratrum Deus prosperaverit,
et sedes apostolica eísdem favorem suum dignata fuerit impertiri, quod
propagine catholicæ fidei sicut protenditur Danubius usque ad mare
Constantinopolitanum per ipsos poterimus propagare, et sic Romano
imperio et etiam terræ sanctæ poterunt impendere subsidia oportuna;
partim vero eosdem in medio regni nostri collocavimus, ad defensionem
Castrorum quæ circa Danubium ædificari facimus; cum gens nostra ad hoc
exstiterit insueta; quia in hoc resedit examinatum quam pluries nostrum
consilium, quod esset, salubrius nobis et toti Europæ, ut Danubius
fortalitiis muniretur: hæc enim est aqua contradictionis: hic Heraclius
occurrit Cosróæ pro romano imperio defendendo, et hic etiam nos
quomodocunque improvisi et nunc enormiter læsi per decem menses
contradiximus Tartaris, regno nostro tunc fere penitus fortaliciis et
defensoribus immunito; quod quod absit, si possideretur a Tartaris,
esset pro ipsis apertum hostium ad alias fidei catholicæ regiones; tum
quia ex ista parte versus Christicolas non est mare impediens; tum quia
possent familias suas, et animalia, in quibus mirabiliter ibidem aptius,
quam alibi collocare. Tótila (Átila) in exemplum veniat, qui ex parte
Orientis ad Occidentem veniens subjugandam, in medio regni Hungariæ
sedem suam principaliter collocavit; et contra Cǽsares, qui ex occidente
ad sibi submittendum oriens dimicabant, quam plurima ad constructionem
exercitus faciunt, infra regni nostri terminos deponebant.
Super
his ergo provideat circumspecta Pontificalis Sanctitas, et antequam
vulnus marcescat, salutare dignetur apponere medicamen. Admiratur enim
quam plurimum Sapientum multitudo eo, quod rebus, ut nunc, sic se
habentibus regem Franciæ, tam nobile membrum Ecclesiæ, de Europæ finibus
Vestra Paternitas licentiari sustinuit. Admiratur inquam, et admirarit
non desinit, eo quod Apostolica Clementia multis provideat, sicut
Constantinopolitano imperio et ultramarinis partibus, quæ si
amitterentur, quod absit, non tantum noceret Europæ inhabitatoribus,
quantum si regnum nostrum solum a Tartaris contingeret possideri.
Protestamur
itaque Deum et hominem, quod tanta est necessitas negotii, quod nisi
diversa viarum pericula nobis contradicunt, non solum nuncios quos
mittimus, mitteremus, sed etiam ad proclamandum in facie totius
Ecclesiæ, ad excusandum nos, licentiandum, etiam licet invitos ad
componendum cum Tartaris, si super hoc auxilium non impenderit Paterna
Sanctitas, et necessitas ingruerit, ad pedes vestros personaliter
venissemus.
Supplicamus igitur, ut
consideret Sancta Mater Ecclesia et si non nostra, saltem sanctorum
regum, Prædecessorum nostrorum merita, qui plena devotione et reverentia
se et suum populum per eorum prædicationem orthodoxæ fidei subjugatum
inter ceteros mundi Principes in puritate fidei et obedientiæ
servaverunt, propter quæ sibi et suis Successoribus, quamdiu eis
successerunt prospera, Apostolica sedes irrequisita, et interdum
promittebat omnem gratiam et favorem, si necessitas immineret.
Ea
ergo gravis nunc necessitas imminere pro certo creditur; aperite
paterna viscera, manum competentis subsidii pro defensione fidei et
utilitate publica, in tantæ persecutionis tempore porrigendo. Alioquin
si in petitione tam favorabili, et universaliter pro obedientibus Romanæ
Ecclesiæ tam necessaria, quod credere non possimus, pateremur repulsam,
cogeremur non tanquam filii, sed privigni, necessitate compulsi, quasi
extra gregem Patris exclusi, suffragia mendicare.
Datum in Potoka in die Sancti Martini Episcopi et Confessoris III. Idus Novembris.